Lupus et Agnus in Latin

This text was written by Phaedrus (-15-54) , in year 1596 is part of The wolf and the lamb equilang .

Added by marcanuy on June 12, 2018, 9:18 p.m..
Ad rivum eundem Lŭpŭs et Agnus venerant, siti compulsi:
Sŭpĕrior stabat Lupus, longèque infĕrĭor Agnus.
Tunc fauce improbâ latro incitātus jurgii causam intulit;
"Cur," inquit 'turbulentam mĭhĭ fecisti aquam Istam bibenti ?"
Laniger contrà timens "Quî possum, quaeso, făcĕre quod quĕrĕris, Lupe? A te decurrit ad meos haustus liquor".
Repulsus ille veritātis viribus "Ante hos sex menses" ait "mălĕdixisti mihi."
Respondit Agnŭs ; "ĕquĭdem natus non eram."
"Pătĕr herculè tŭŭs" inquit "mălĕdixit mihi."
Atque ĭtă correptum lăcĕrat injustâ nece.
Haec propter illos scripta est homines fabula qui fictis causis innocentes opprimunt.

Parallel texts

This text can also be read with sentence by sentence translation placed side by side in the following versions: